TIT. CXVIII. De portis mundi, inferi, coeli. |
Portas duas mundas habet, quibus ingredimur ad eum, quae sunt corrupta sensualitas et incesta cupiditas. Unde est: Appropinquaverunt usque ad portas mortis (Psal. CVI). Portae inferi, caeca desperatio et dura obstinatio. Unde est: Portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Portae coeli: humilis patientia, quae est porta ferrea ducens ad civitatem; et amoris concordia, quae est porta orientalis. |