TIT. CXIX. De quadruplici retributione. |
Genera retributionis sunt quatuor: duo in hoc saeculo, et duo in futuro. Retributio prosperitatis et abundantia impiorum. Unde est: Receperunt mercedem suam (Matth. VI). Damnationis et ignominiae eorum; familiaritatis et gratiae justorum; dulcedinis et amoris et gloriae. Duo autem sunt quae remunerantur: justitia operis, et puritas cordis. |