TIT. XII. De galli et praedicatoris consimili officio.

Gallus priusquam cantet, alas excutit et se feriens vigilantiorem reddit, quia praedicator prius se bonis actionibus exercet, ne in semetipso torpens opere, alios excitet voce, ut quod locuturi sunt, opere clament et voce, et sic caeteros ad vigilias vocent. Hi profundiori hora noctis valentiores et productiores circa matutinum leniorem vocem reddunt; quia iniquis alta voce terrores intonant, luci propinquantibus blanda de praemiis proferunt.