TIT. CXXIX. Religiosos in tribus obnoxios esse Deo.

Tria sunt in quibus obnoxii sumus Deo: signaculum naturae, quod ad similitudinem Dei facti sumus; talentum fidei, quod per bonum opus Deo integrum resignare debemus; titulus professionis, quod ad serviendum Deo sponsionis vinculis alligamur.