TIT. XIII. De quatuor considerandis.

Quatuor consideranda occurrunt: ut consideres te, quae sub te, quae circa te, quae supra te. A te tua consideratio inchoet, ne frustra extendaris in alia te neglecto. Quid enim tibi prodest si universum mundum lucrareris, teipsum perderes? Si sapiens sis, totum tibi conducet ad sapientiam; si tibi non fueris, et noveris omnia mysteria, lata terrae, alta coeli, profunda maris, si te nescieris, eris similis aedificanti sine fundamento, ruinam non structuram faciens. Sapiens sibi sapiens erit, et bibet de fonte fidei ipse primus. A te proinde tua consideratio inchoet, et in te finiatur; quocunque evagetur ad te revocaveris eam cum salutis fructu. Sume exemplum de summo omnium Patre, Verbum suum et emittente et retinente. Verbum tuum est consideratio tua, sic exeat ut te non deserat. Et haec tua consideratio in tria dividitur, uti consideres quid, quis, et qualis sis, quam benignus et mansuetus et similia. Homo juxta philosophos est animal rationale et mortale. Haec duo consideranti, is tibi fructus occurrit, ut mortale quod in te est rationale humiliet; et rursus rationale mortale confortet: et neutrum neglectum erit bonum. Circumspecte considerato quid sis, natura occurrit qua es homo. Percunctanti quis? Personae nomen occurrit, quia es vel monachus simplex, vel pastor, vel episcopus. Quid ad te horum principaliter pertinet, sive quod nactus sive quod natus? Hoc ergo consideres maxime quod maxime es. Nec modo quod natus, sed qualiter natus. Nudus egressus es de utero matris. Nunquid infulatus? Si consideres qualis sis, occurrit homo dolens, quia homo sis, erubescens quod nudus, quod natus sis plorans, murmurans quod sis natus ad laborem non ad honorem. Ita tibi sume formam tam de conditione originis quam de sacramento redemptionis, quia auctor naturae summa imaque consociat in sui persona; lumen Verbumque temperat. Tu altus sedens, non alta sapiens sis, sed humilia de te sentiens humilibus consentias. Proinde si consideres quantus sis, cogita et qualis, et maxime monstruosa res est grandissimus animus et infirmus, sedes prima et ima, vana lingua et magniloqua, et manus otiosa, sermo multus, et fructus nullus; vultus gravis, et actus levis; ingens auctoritas, et nutans stabilitas. Considerandum ergo quid sis, ut te in te teneas, non ambulans in magnis neque in mirabilibus super te, neque sub te in profundum, quia locus medius est tuus, et virtus est ut qui fis sentiens, non decus tuum, sed ministerium datum consideres. Propheta cum similiter elevaretur audivit: Ut evellas et destruas, et aedifices et plantes (Jer. I). Rustica res, in sudoris autem schemate quidam labor spiritualis non honor expressus est. Ut enim rusticum facias opus, prophetae sarculo opus est, non sceptro. Attendas regimini non imperaturus, sed vitia exstirpaturus. Illius tenore contentus, curam haereditabit et operam, non gloriam; sed et duritias pro blanditiis. Cathedra episcopalis specula est; inde superintendens sonans episcopi nomen, officium significat non dominium. Tertiae considerationi adjiciendum, qualis sis in condonandis injuriis, qualis in ulciscendis, quam in utroque providus loci et modi observator, qualis in prosperis, qualis in adversis, qualiter constans in propriis injuriis, condolens in alienis. Magnus est qui incidens in adversa, non excidit vel parum a sapientia; major qui cum praesens felicitas sibi arrisit, illi non arrisit. Facilius enim contraria fortuna quam prospera sapientia retinetur.