|
Tres sunt principales processiones: Prima in Purificatione beatae Mariae
cum cereis ac lucernis; secunda in ramis Palmarum, cum floribus et
palmis; tertia circa Ascensionem Domini, cum crucibus et vexillis. In
duobus autem consistit purificationis nostrae festum: in emundanda
conscientia propter Deum, et fama propter proximum. Conscientia a
manifestis et occultis. Unde: Amplius lava me, Domine, ab iniquitate
mea, etc. (Psal. L). Ecce de manifestis. Et: Ab occultis meis munda me
(Psal. XVIII). Ecce de occultis. Fama quoque mundanda et protegenda a
vera et falsa infamia. In his opus est lucerna, id est prudentia multa
quae in secretioribus et obscuris, peccata quibus caeci facti sumus
quaerat, inveniat et purget, ut sic illuminatus dicat: Lumen ad
revelationem gentium, etc. (Luc. II). Purificati autem facimus secundam
cum floribus et palmis. Arbores prius folia, deinde flores, et tandem
producunt fructus. In folio initium boni, in flore promissio primi, in
fructu perceptio. In floribus praecedimus, si bonis initiis spe praemii
ad aeternitatis fructum tendimus. Palma non nisi centenaria fructificat,
significatque palma victoriam. Centesimus fructus vitam aeternam
significat. Palmam portat in palma, qui in bonis de diabolo triumphat,
et aeternae vitae fructum exspectat. Sequitur processio in crucibus et
vexillis. In cruce carnis afflictio, in vexillis mentis elevatio;
crucibus vexilla addimus cum ex carnis maceratione ad cordis
magnificentiam proficimus. Prima processio fit de domo in templum,
secunda de vico in civitatem, tertia de terra in coelum. Domus est
mansio usibus destinata propriis; templum, domus divinis dedicata.
Conscientia ergo immunda domus est, munda templum, et ita prima
processio, ab immunda incipiens conscientia, in ipsius munditiam
terminatur. Vicus vero habitatio immunita. Secunda ergo processio a
pusillanimitate spiritus et tempestate, modo ejusdem terminatur
securitate. Ultima fit de terra ad coelum: de loco afflictionis et
miseriae ad locum jucunditatis et gloriae. In prima processione, hinc
adsunt puer et puella, inde senex et vidua. In puero lacrymae et moeror,
in puella pudor, in sene tremor, in vidua notatur dolor. Eget omnino
purificationis nostrae festum talibus cultoribus ex recordatione
peccatorum lacrymantibus, erubescentibus, trementibus et dolentibus. Nam
talium est circumducere processionem cum immolatione in templo
vociferationis. In secunda processione, hinc videre est discipulorum
coetus, inde utriusque sexus turbam, quae convenerat ad diem festum.
Recipit haec pueros, adolescentes, aetate maturos. In primis virtutis
inchoatio, in secundis promotio, in tertiis notatur perfectio. Cum his
oportet procedere qui vult sanctam ingredi civitatem. Ultima processio
recipit solos perfectos, hinc viros angelicos descendentes et Galilaeos
sursum intendentes: medium Jesum a terra sublevatum, a nube susceptum,
et in coelum assumptum. Primi sunt boni doctores; secundi boni
auditores; tertii eos qui ex his et illis in coelum recipiuntur
designant. In secunda processione opus est aut turture aut columba;
uterque gemitum pro cantu habet. In cantu turturis gemitum pro peccatis;
unde solitudinem amat. In cantu columbae notamus gemitum pro dilectione
patriae: unde congregationem amat. Hoc opus in processione expiationis.
In secunda pullo et asina quae sunt minora subselliorum et clitellatorum
genera. In asina humilitas, in pullo humiliatio. Humilitas qua quisque
intus vilescit sibi in oculis Dei; humiliatio ejus effectus, quasi
exterius se abjicit in oculis proximi; multi enim sunt exterius abjecti
qui vere humiles non sunt. Hi in pullo, non in asino sedent. Alii
infirmitatem suam agnoscunt; sed dum foris humilia erubescunt, asinam,
non pullum habent. Dominus non nisi in his subselliis sedet, quia: Ad
quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem
sermones meos? (Isa. LXVI.) In tertia fit processio in tuba et cymbalo.
Cymbalum est jubilationis, tuba admirationis. Cymbalum a quacunque parte
percutiatur idipsum resonat. Multiplex percussio, simplex resonantia, ut
et nos quomodocunque et ubicunque feriamur, non nisi in cymbalis
benesonantibus et jubilationis, solam Dei laudem resonemus, intendentes
in tubam admirationis.
|
|