|
Triforme est impiorum refugium: deceptricis documentum fallaciae, quae
est Phiton; saecularis munimentum potentiae, quae est Ramesse;
simulatricis figura justitiae, quae est civitas solis. Has jubet Pharao
aedificari.
De quinque torrentibus .
Quinque sunt torrentes: crudelitatis et malitiae, quae est Cison apud
quem Jabin occiditur; philosophalis eloquentiae: hic est Cedron ultra
quem Jesus egreditur; passionis et angustiae: hic est via, de quo
dicitur Jesus bibisse; coelestis sapientiae, apud quem Elias pascitur;
jucunditatis et laetitiae, quo in coelis potantur electi. Cison
interpretatur eorum duritia; Cedron, id est cedrorum, et est genitivus
Graecis.
|
|