TIT. CL. De quadruplici visitatione Dei.

Modis quatuor visitat nos Deus: Exhibitione praecepti, praeceptum enim aliud carnale, aliud spirituale; asperitate flagelli, cujus modi sunt quinque, ut ab iniquitate corrigat, ne quis de collata virtute superbiat, ut virtus hominibus innotescat, ut alios cujus exemplo compescat, ut corona cumuletur et crescat; novitate miraculi, quod visibile et invisibile; inspiratione subtili.