TIT. CLIII. De tribus munitionibus animae.

Munitiones quibus anima vallatur tres sunt: sedula circumspectio, quae est sepes; sanctorum intercessio, quae est vallum firmissimum; divina protectio, quae est murus protegens ab incursu hostium.