TIT. CLV. De tribus quibus Deus vincit hostes.

Tribus sunt quibus Deus exercet vindictam in hostes nostros: lavacri salutaris remedium, quod velut mare Rubrum occidit Aegyptios; poenitentiae condignae exercitium, quae velut sulphur peccatores interimit; districtionis extremae judicium, quod velut ignis ad vocem Eliae idololatras involvit.