|
Videte, fratres, ministerium vestrum, judicate judicium Domini, quia
judices saeculi positi estis, non criminum ad occidendum, sed vulnerum
ad sanandum. Videte languidum in manibus vestris, quem vobis misericors
ille Samaritanus commisit: pro quo pretium ab eodem accepistis ne de
vestro constet curatio ejus. Habetis duos nummos in duplici Testamento:
Veteris monetae unum, novae alterum; ut Veteri emantur medicamenta quae
mordent; Novo, quae fovent. Prima ad putrida purganda; secunda ad viva
confirmanda. Hi sunt duo gladii quos Petrus parat in passione Domini.
Primus est increpatio; secundus exhortatio. Unus quo ab Ecclesia putrida
membra resecantur; alter quo sana a vulneribus defensantur. Hoc Petrus
vobis reliquit, ut vitia hominum feriatis; sed cum fervore Petri,
haeredes ejus et imitatores esse velitis. Christus in oculis vestris
crucifigitur, et vos gladium in vagina habetis? Quid Christianus, nisi
corpus Christi, cum ipse dicat: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi
fecistis (Matth. XXV). Quid pigri? quid timidi estis? Forte quia non
statis sicut Phinees, iram Domini non placatis ut cesset quassatio.
Forte quia discubuistis ad ollam Pharaonis, sagimen diligitis, pigrum
est vobis ad bellum surgere. Forte quia lac diligitis et lanam, non oves
pascitis, sed vosmetipsos, et fugitis veniente lupo, quia de ovibus non
curatis. Saltem si lac ovium comeditis, carnem servate. Si fructum pro
custodia quaeritis, ipsas tamen oves non occidatis. An non occiditis? Si
eis iniquitatem suam non annuntiatis, sanguinem, inquit Dominus, de manu
tua requiram (Ezech. III). Bonus pastor Christus etiam carnem suam
ovibus dedit edendam, ut eas reficeret, et vos quomodo pretium pro
gratia accipientes et lupi facti, ipsas oves necatis? Vae pastoribus
malis, qui pascunt semetipsos non oves, qui sicut mercenarii, videntes
lupum venientem, fugiunt non mutando locum, sed subtrahendo auxilium. Si
ergo pastores estis vigilate super gregem vestrum. Ascendite ex adverso,
et date vos murum pro domo Israel. Et quasi boni canes, latrate circum
caulas Ecclesiae vocibus confidentiae, ut timeant laniatores lupi, et
oves securae permaneant, et vos, pro bona custodia, pretium condignum
accipere mereamini.
|
|