TIT. CLXIV. De voto tribus altaribus imponendo

Altaria quibus vota superponere debemus tria sunt: Divinarum sanctionum expletio, quod fit de lignis setim in deserto; beatorum multiplex advocatio, quod fit de lapidibus quos ferrum non tetigit; Redemptoris humilis incarnatio, quod fit de terra.