TIT. XVII. De verbi Dei efficacia.

Vivus est sermo Domini et efficax, etc. (Hebr. IV.) Sermo Domini vivus est et multiplex, quia loquitur per homines, loquitur et per se: per homines multos, per se unum. Videamus magnum sacramentum. Verbum Dei humana carne vestitum semel visibile apparuit: quotidie idipsum, iterata voce, conditum ad nos venit. Humanitatem Christi mali non solum videre, sed etiam occidere potuerunt. Quotidie sermonem Dei mali audiunt et contemnunt. Quemadmodum autem illi non occidissent, si cognovissent; ita isti nequaquam verba Dei audita contemnerent, si virtutem eorum interno sapore gustarent. Sermo Dei vivus est, quia in eo vita est et cor vivificat. Quod foris est transit, quod intus mutabilitatem non recipit. Vivus est ergo, quia non mutatur; efficax, quia non deficit. Non fallitur judicio promissio ejus, oblivione non moritur, nec intentione mutatur. Operatio ejus difficultate non vincitur, judicium ambiguitate non fallitur. Veraciter permittit, fortiter facit, subtiliter discernit. Vivus est ut credas; efficax ut speres. Penetrabilis in judiciis; vivus in praeceptis et prohibitionibus: efficax in promissis et comminationibus. Penetrabilis in judiciis et damnationibus: penetrabilior omni gladio ancipiti. Hominis gladius non nisi hominis corpus incidit: ideoque anceps non est: dicitur enim anceps, qui utraque parte secat, quia potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). Sive utrumque dijudicat, incidit, et discernit: pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, dum sacrum eloquium nobis quae inter carnalia de fide repugnantia habeatur ostendit: compagum quoque et medullarum, quod explanatur cum subditur cogitationum et intentionum. Primum est foris super omnia quasi cutis; deinde delectatio quasi caro; inde cogitationes quasi ossa; tandem intentio quasi medulla. Sicut autem cutis carnem tegit, sic opera delectationem; et sicut ossa carnem fulciunt, sic cogitationes desideria pascunt, et sicut medullae ossibus interiores sunt, sic in cogitationibus latent intentiones. Cogitationes compages vocantur, quia sicut compago vinculum est quod medium extrema conjungit, ita cogitationes quia ex desideriis nascuntur, et desideria gignunt, quodammodo utraque, haec nutriendo, illa gignendo, conjungunt. Et bene post divisionem animae et spiritus, id est carnalium voluntatum, divisio compagum, id est cogitationum bonarum et malarum, quasi perplexior et difficilior est posita; postremo quasi discretor intentionum. His omnibus secreta est merito in extremo medullarum divisio posita. Hic autem sermo Dei dijudicando penetrat intus per sapientiam suam secreta nostra subtiliter intelligendo; foris per doctrinam suam utiliter nos illuminando, eadem faciendo intelligere. Quia ergo vivus est, credamus eum vera promittere; quia efficax, speremus eum promissa perficere; quia penetrabilis et falli non potest, offendisse eum doleamus, et de reliquo offendere eum caveamus.