|
Pharisaica jactantia cunctos quidam homines quod superiores se et
meliores existimant, despiciunt, venientes ad eos sub vestimentis ovium,
intus autem lupi rapaces sunt: sed et pulices mordaces, imo tineae
demolientes bonorum vitam, cum palam non audeant, in occulto corrrodunt;
si clamorem invectionis non possunt, saltem susurrium detractionis
emittunt. Quid hujusmodi prodest tanta in suo victu parcitas, et in
vestitu asperitas illa, et notabilis vilitas, in vigiliis, in jejuniis,
in totius denique vitae suae singularitate quaedam austerior
conversatio, nisi forte opera sua faciunt ut videantur ab hominibus?
(Matth. IX.) Sed dicit Christus: Amen, dico vobis, receperunt mercedem
suam (ibid.). Tales, juxta Apostolum, in hac vita tantum sperantes,
miserabiliores sunt omnibus hominibus (I Cor. XV). In hac vita tantum in
Christo sperat, qui de Christi servitio tantum temporalem gloriam
quaerit. Miser talis homuncio, qui tanto labore et industria studet non
esse, vel potius non videri sicut caeteri hominum: minus acceptus, imo
cruciandus gravius quam quilibet hominum. Siccine non invenitur
hypocritis via, ut ita dicam, utcunque tolerabilior ad infernum! cur
saltem illam, qua multi incedunt, viam latam quae ducit ad mortem non
eligunt, ut velut de gaudio et non de luctu ad luctum transirent? O quam
felicius est illis: quorum non est respectus morti eorum, et firmamentum
in plaga eorum: qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus non
flagellabuntur! (Psal. LXXII.) Qui etsi peccatores, et pro temporalibus
gaudiis perpetuis cruciatibus addicti, saltem abundantes in saeculo
obtinuerunt divitias. Vae portantibus crucem, non sicut Salvator suam;
sed sicut Cyrenaeus alienam. Vae citharoedis citharizantibus non velut
illi de Apocalypsi in citharis suis, sed vere, ut hypocritae, in
alienis. Vae semel et vae iterum pauperibus superbis, portantibus crucem
Christi, non sequentibus Christum! qui cujus passionibus participantur,
humilitatem sectari negligunt. Duplici contritione conteruntur qui
hujusmodi sunt. Quia hic pro temporali gloria se affligunt, et in futuro
pro interna superbia ad aeterna supplicia protrahentur. Laborant cum
Christo, sed non cum Christo regnabunt; sequuntur Christum in simulata
tristitia, non tamen Christum consequentur in gloria. De torrente in via
bibunt, sed non exaltabunt caput. In via lugent, sed non consolabuntur
in patria: et merito. Quid enim facit superbia sub pannis humilitatis
Christi? Nunquid non habet quo se palliet humana malitia, nisi unde
involuta fuit infantia Salvatoris? et quomodo inter praesepium Domini
simulans arrogantia se coarcta, et pro vagitibus innocentiae malum
murmurat detractionis? An non illi superbissimi in psalmo quorum prodiit
ex adipe iniquitas eorum, multo citius sint redempti ab iniquitate et
impietate, quam isti qui latent sub sanctitate aliena? (Psal. LXXII.)
Certe minus est impius confitens impietatem quam mentiens sanctitatem,
quia mendacium addens geminat impietatem.
|
|