TIT. XIX. De incremento seminis jacti in terram, id est fidei et caeterarum virtutum.

Sic est regnum Dei quemadmodum si homo jaciat semen in terram, et dormiat et exsurgat nocte et die et semen germinet, et increscat dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat; primum herbam, deinde spicam, postea plenum frumentum in spica. Et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis (Marc. IV). In cordis ascensione quidam gradus sunt de quibus ait psalmista: Ambulabunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII). Unde Job: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum (Job XXXI). Is quippe per singulos gradus suos pronuntiat, qui propter incrementa virtutum quae accipit ei qui dedit laudem reddit. Et non solum de virtute in virtutem gradus sunt, sed unaquaeque virtus quasi quibusdam gradibus augetur et per incrementa perficitur. Est enim aliud virtutis exordium, aliud profectus, aliud perfectio. Si ipsa fides quibusdam gradibus ad perfectionem non deduceretur, apostoli non dixissent: Adauge in nobis fidem (Luc. XVII). Et alius, an crederet requisitus, non respondisset: Credo, Domine: adjuva incredulitatem meam (Marc. IX). Si enim incredulitatem se habere noverat, quomodo credebat? Sed quia fides meritorum gradibus crescit, uno atque eodem tempore is qui non plene crediderat, simul et credebat, et incredulus erat. Hos itaque gradus sub messis nomine, Marcus noster describit dicens: Sic est regnum Dei, etc. Semen homo jacit in terram, cum bonam intentionem cordi suo inserit. Posteaque dormit, id est in spe boni operis quiescit; nocte exsurgit ac die, quia inter prospera et adversa non deficit semen, germinat et crescit ille, quia et cum adhuc incrementa sua mereri non valet, virtus semel concepta ad provectum ducitur; et ultro terra fructificat, quia praeveniente se gratia mens hominis spontanee ad fructum boni operis surgit. Sed haec eadem terra primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum producit in spica. Ipsa enim invocatio boni operis instar herbae teneritudinem habet, et ad spicam pervenit, cum virtus percepta ad perfectum operis pertrahit. Plerumque frumentum in spica fructificat, cum virtus ad robustum et perfectum opus perficit. Producto fructu, omnipotens Deus falcem mittit, et messem suam desecat, quia cum unusquisque ad perfecta opera produxerit temporalem vitam suam, per emissam sententiam incidit, ut granum suum ad horreum coeleste perducat. Cum igitur desideria bona concipimus, semen vitae in terram mittimus: cum opera recta concipimus, herba sumus; cum ad perfectum boni operis conficimus, ad spicam pervenimus; cum ipsius operis perfectione solidamur, plenum frumentum in spica proferimus. Petrus herba fuit. Cum autem ancillae verba timuit, viriditas adhuc erat in mente, quia Christum omnium redemptorem credebat, sed flexibilis pede conculcabatur timoris. In spicam suam excreverat, cum eum quem confiteri timuerat in Galilaea, viventem videbat. Ad plenum granum in spica pervenerat, quando, veniente desuper spiritu, ita roboratus est ut vires persequentium caesus despiceret, et Deum inter flagella praedicaret.