TIT. II. De silentio animae contemplativae. |
Factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII). Est silentium quod est contemplatio. Coelum est anima justi. Unde: Coelum sedes mea est (Isa. LXVI); et: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII). Cum igitur quies contemplativae vitae agitur in mente, silentium fit in coelo: quae quia in praesenti non est perfecta, non hora, sed media hora fieri perhibetur. |