TIT. XXI. De pigro, de luctante et vincente.

Tres sunt: piger, luctans, vincens. De primo dicitur: Abscondit piger manus suas sub axilla (Prov. XIX). Luctans audit: Viriliter agite (Psal. XXX). Et vincenti clamat Dominus: Vincenti dabo edere de igno vitae, quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II). Pigro ergo est primo consolandum, secundo condolendum, pugnanti metuendum, vincenti congaudendum. Primus habet manus ligatas, secundus exertas, tertius quietas. Primus insanus sine vulnere, secundus sanus cum vulnere, tertius sanus ab omni vulnere. Primus dormit sine spe, secundus vigilat in spe, tertius gaudet in re. Piger tenet silentium a bono, secundus a malo, tertius ab incommodo. Incommodum dico nocivum corpori et animae, id est peccata et peccati poenam. Hoc silentium erit in vita beata, ubi servus liber erit a domino suo. In hac enim vita non est servus liber a Domino, quia licet per poenitentiam relinquat peccatum peccator, impugnatio tamen peccati adhuc insistit.