TIT. XXII. De nocte, cursu ac itineribus ejus. |
Nox in suo cursu medium iter haberet (Sap. XIII). Nox ignorantia boni. Cursus noctis est ad defendendum tempus bonitatis. Tria sunt itinera noctis: Primum, ex ignorantia boni errare; secundum, post cognitum bonum errorem diligere; tertium, in errore perseverare. Cum itaque venit Christus, medium silentium tenebant omnia, mox in suo cursu medium iter tenebat, quia homines a bono silebant et errorem diligebant. |