|
Ut describeretur universus orbis, etc. (Luc. II). Triplex est
descriptio: Alii ad conjugium, alii ad continentiam, alii describuntur
ad virginitatem. In his tribus est tota descriptio Christi: qui non est
in aliqua istarum, non est Christi, sed potius ad censum diaboli
pertinet. Conjugium comparatur tapetibus, quae super terram extenduntur.
Continentia est cortina dependens in pariete. Virginitas regium mantile
supra quod fercula ponuntur. Primum est sub pedibus regis, secundum in
conspectu, tertium juxta regem vel circa. Primum ad usum, secundum ad
delectationem, tertium ad dignitatem. Primum in terra terrae pulvere
obfuscatur, secundum supra terram coronatur, tertium coelestia imitatur.
In conjugio est vinculum spiritus propter societatem, usus carnis
propter prolem, moderatio carnalis consortii propter suscipiendum corpus
Christi et orationem. Fornicatio est ignis comburens, conjugium ignis
calefaciens, virginitas ignis lucens, et levitate se ad alta acuens ac
agens. Nostrum igitur est aut perire incendio, aut evadere remedio.
|
|