|
Lazare, veni foras (Joan. XXI). In hac vocatione videndum est quis
vocat, quem vocat, et quomodo vocat. Haec enim tria in omni vocatione
sunt attendenda: qualitas vocantis, vocati et vocandi, id est vocans,
vocatum et vocatio. Historialiter Christus Lazarum materialem de
sepulcro vocavit materiali. Spiritualiter abyssus vocat abyssum: Abyssus
Dei, abyssum hominis; abyssus sapientiae, abyssum ignorantiae; abyssus
misericordiae, abyssum miseriae. Venit enim sapientia Dei ad ignorantiam
nostram, venit misericordia Dei ad miseriam nostram, venit Christus
sublimis ad limum nostrum, excelsus ad profundum nostrum, et infixus est
in limo profundi, ut nos erueret de profundo. Abyssus Christus est, quia
incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom.
XI). Unde Ego latitudo, etc. (Jer. XVII). Abyssus etiam cor hominis
pravum et inscrutabile. Et quis cognoscet illud? (ibid.) Unde et Jonas
sub persona Christi in passione: Abyssus vallavit me, pelagus operuit
caput meum (Jon. II). Abyssus igitur superior vocat inferiorem; Christus
hominem, dicens: Lazare, veni foras. Quasi dicat: Abysse malitiae Adam,
abysse ignorantiae, abysse miseriae, veni foras. Sed unde et quo de
sepulcro, imo de sepulcris? Omne enim peccatum sepulcrum est: ergo quot
peccata, tot sepulcra. Dimitte mortuos sepetire mortuos suos (Luc. IX).
Mortuus mortuum sepelit, cum peccator peccatorem adulationibus pascit.
In sepulcris concupiscentiae mortui sunt et sepulti quibus dedit Dominus
desideria cordis eorum. Decima tertia mansione in exitu de Aegypto
murmuravit populus contra Dominum suum et Moysen, reversi enim sunt
corde in Aegyptum ad ollas carnium, caepas, allia et pepones. Nam
tertius decimus numerus, primus a duodecimo doctrinae apostolorum,
transgressionem notat. Inde Christus tertia decima transgrediens, tertia
decima passus est, ad vesperam fecit pro nobis sacrificium vespertinum,
ut de vespere mortis duceret nos ad matutinum vitae. In hujusmodi
sepulcris fetebat quatriduanus. Prima dies mortis nativitas carnalis;
quia homo nascitur ad laborem, repletus multis miseriis. Unde: Quis me
liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Secunda transgressio
legis naturalis; tertia scriptae legis; quarta datae gratiae. Ecce jam
fetet. Hunc tamen vocat de abyssis terrae. Unde: De abyssis terrae
iterum reduxisti me (Ps. LXX). Primo in corpore, iterum in anima. Primo
de peccato originali; iterum de actuali. Primo in te capite nostro, cum
naturam nostram de morte suscitasti; iterum in membris, cum nos morte
peccati liberasti. Semel in spe, iterum in re de abyssis terrae ad
abyssum coeli reduxisti. Tres autem sunt abyssi vitae, prima profunda,
secunda profundior, tertia profundissima. Peccatum in cogitatione,
operatione, consuetudine. Mortuus in domo, in porta, fetens in
sepulcris. Ab hac triplici abysso postulat liberari Propheta: Non me
demergat, inquit, tempestas aquae, per iniquam cogitationem, neque
absorbeat me profundum, per pravam operationem, neque urgeat super me
puteus os suum, per obstinatam consuetudinem (Psal. LXVIII). Lazare,
veni foras. Qua? per me, quia ego sum via (Joan. XIV). Quo? ad me, quia
ego sum patria. Veni per me hominem, ad me Deum. Unde vocatur? de
peccatis. Qua? per Christum hominem ad Christum Deum. Vocat igitur
abyssum de abyssis, et per abyssum.
|
|