|
Virgo Dei genitrix virga est, flos filius ejus. Perquam convenienter,
fratres charissimi, dicitur virga, beata virgo Maria. Est enim virga
recta, virga erecta, et in coelum usque porrecta. Virga gracilis, virga
fragilis, virga flexibilis, virga frondosa, virga florigera, virga
fructifera: Recta per fidem, erecta per spem, porrecta per
longanimitatem, per humilitatem gracilis, per mansuetudinem flexibilis,
per virginalem conceptionem florigera, per partum salutis fructifera.
Gracilis, per abjectionem sui, fragilis per despectionem mundi,
flexibilis per compassionem proximi, frondosa per gratiam devotionis,
florigera per gratiam virginitatis, fructifera per praerogativam
fecunditatis. Praerogativa fecunditatis fuit quia talis taliter talem
genuit. Qualis? virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit.
Qualiter? Angelo nuntiante, Spiritu sancto operante, virtute Altissimi
obumbrante. Qualem? Sanctum sanctorum, Regem saeculorum, Dominum
angelorum, Regem denique regum, et Dominum dominorum, unicum Virginis
matris, unigenitum Dei Patris, Deum et Dominum majestatis. Virgo Dei
genitrix, virga est; flos filius, ejus, quam bene quam recte dicitur
flos? quia ex virga virgine producitur. Quid flore tenuius? Quid flore
tenerius? Quid ad tactum lenius? Quid ad ferendum levius? Quid flore
speciosius? Quid flore fragrantius? Quid flore fructuosius attendimus?
In flore itaque est mellificatio, ex flore fructificatio, ex flore favus
et fructus. In favo mel et cera, in fructu potus et esca. Si parva sunt
ista, addo quod et in flore medicamenta. Quid flore tenuimus cum
astringitur? Quid tenerius cum atteritur? Quid lenius cum attrectatur?
Quid levius cum portatur? Quid speciosius cum aspicitur? Quid
fragrantius cum odoratur? Quid utilius si effectus attendantur? Septem
itaque sunt quae in flore miramur: tenuitatem, teneritatem, lenitatem,
levitatem, pulchritudinem, fragrantiam, utilitatem. Ex his itaque
collige, Virginis ille filius qualis invenitur ab illis quibus in florem
vertitur. Nam qui incredulis et praevaricatoribus est lapis offensionis,
et petra scandali (I Petr. II), flos est spe et amore inhaerentibus.
Illis flos igitur imitabilis specie et utilitate singularis; flos in quo
est filius Virginis, flos tenuis ad indignationem, tener ad
miserationem, mansuetudine lenis, levis dominatione, pulcher per
dominationem, pulcher per moderationem, fragrans per repromissionem,
utilis per remunerationem. Est ergo tenuis in flagellis, tener in
misericordiis, lenis in donis, levis in praeceptis, pulcher in exemplis,
fragrans promissis, fructuosus in praemiis. Hic flos factus est nobis
medicina; ex illo enim mel et cera, in ipso potus et esca. Medicina in
redemptione, potus et esca in justificatione, mel et cera in
glorificatione. Ex hac medicina sanitas sempiternae incorruptibilitatis,
ex ejus esca refectio internae sanitatis, ex ejus potu ebrietas aeternae
fecunditatis. De illius esca et cera, splendor summae claritatis. In
ejus melle dulcedo indeficientis felicitatis.
|
|