TIT. XXVIII. De matre et puero in Aegyptum profugis moraliter, et persecutione puerorum sanctorum Innocentium.

Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum (Matth. II). Mater munditia est cordis, puer veritas, quia de tali matre nascitur intelligentia, veritas, cognitio sui et Dei. Haec est plena intelligentia et plena sapientia. Vis scire quod de tali matre talis filius riatur, cognitio scilicet Dei de cordis munditia? Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V), id est cognoscent. Puritas cordis est terra quae in perpetuum stat. Quia quod purum est, corruptionem ignorat, et sic perire nescit. Hujus terrae fructus, veritas, quia veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV). Nato tali puero, Herodes turbatur, et omnis Hierosolyma cum illo, quia puerum qui natus est, non vult crescere, imo omnes pueros vult occidere. Herodes est superbia. Hierosolyma regnum ejus. Diligit Christus parvulos Judaeos, amat Hierosolyma magnos Judaeos. Judaeos confitentes interpretatur. Vis scir equales confessores Herodes habeat rex superbus? Non sum, inquit, ut caeteri homines raptores, etc. (Luc. XVIII). Talium Hierosolyma turbatur cum eo. Vis audire quales habeat Christus? Ego sum, inquit, minimus apostolorum, etc. (I Cor. XV). Excelsus Dominus humiliata respicit (Psal. CXXXVII), parvulos quaerit. Sinite, inquit, parvulos venire ad me, etc. (Matth. XIX). Superbus Herodes humilia despicit, ambulans in magnis, et mirabilibus super se parvulos Christi quaerit occidere a bimatu et infra. Humilis confessio minimum facit Judaeum et parvulum: inquantum humilis est parvulum; inquantum confessio, Judaeum. Sed alia est confessio criminis, alia laudis. Tu forte mala tantum in te invenis, erubescis confiteri: illa bona aliqua comprehendit, et haec de Dei munere cognoscens, gratias agit. Uterque pro humili confessione Judaeus et parvulus, sed tu anniculus: ille bimus. Qui enim pro peccatis Domino confitentur, ad primum annum perveniunt; qui pro donis, secundum attingunt. Confessio itaque criminis facit anniculos; laudis, bimos. Herodes igitur, qui Judaeos magnos et tumidos, non ad laudandum Deum, sed ad lapidandum Stephanum promptos, non solum primum, sed et secundum piae vel humilis confessionis annum transgredientes diligit. Parvulos quos Christus diligit usque ad mortem persequitur a bimatu, et infra; et ipsum puerum, scilicet ipsam veritatem cordis mundati. Herodes puerum persequitur, cum ex accepta veritatis intelligentia, spiritu elationis animus impugnatur. Multi enim cum veritatis intelligentiam accipiunt, altiora seipsis quaerentes se deserunt. Nunc de mysterio Incarnationis et Trinitatis, nunc de secretis coelestibus, et Spiritus sancti charismatibus disputant; et dum supra se rimantur, suae infirmitatis nescii, se esse homines obliviscuntur. Qui ergo hanc Herodianam impietatem cupit evadere, angeli consilio obediat. Accipe, inquit, puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Aegyptus tenebrae interpretatur. Ad tenebras igitur nostras considerandas ire praecipimur, quando per spiritum superbiae impugnamur. Est autem puer aliquando apud Aegyptum, aliquando invenitur in Judaea: apud Aegyptum est quando docet me quantae sint tenebrae meae, instruens me vera cognoscere de meipso; apud Judaeam est quando ostendit mihi quae sit claritas sapientiae suae, erudiens me vera de Deo. In Aegypto dat cognitionem mei; et in Judaea, Dei, quia Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV). Accipe puerum et matrem ejus, cum utroque fuge. Si Herodem non evitas, puer occiditur, quia si superbiam non declinas, veritatis lux exstinguitur. Si cum utroque non pergis, intus non eris. Si pristinos errores, praeteritas delectationes, ad memoriam reducis, in Aegyptum quidem venisti et moraris in ea, in tenebris tuis considerandis occupatus; sed quia sine puritate huc venisti, raperis in turpem delectationem; sed quia veritas tecum non est, cadis cito in errorem. Si enim antiquas voluptatis vias per concupiscentiam respicis, sine Virgine matre pergis. Si mala tua excusas vel mala esse dissimulas, sine puero in Aegypto moraris. Fuge, ergo et cum utroque esto ibi usque dum dicam tibi. Non ante tempus redeas, sed neque ultra quam satis est moreris. Nam si mala tua nimis attendas, cito te in desperationis foveam praecipitas; si ante tempus vel ultra modum de Dei misericordia confidis, te nihilominus in praesumptionem erigis. Cum igitur ex nimia consideratione tenebrarum tuarum tanquam ex multa mora Aegypti in desperationem traheris, et a tristitia absorberis, angeli Satanae consilium sequeris. Hoc ipsum si ex Judeae facias inhabitatione, per inanem laetitiam ad vanam gloriam et spem rapies. Si igitur discretus es, non solum fugias, sed esto ibi usque dum dicam tibi, ut ait Angelus magni consilii: Surgens ergo Joseph fugit in Aegyptum cum matre et puero, et erat ibi usque ad obitum Herodis, usque dum diceretur ei: Revertere in terram Israel, defuncti enim sunt qui quaerebant animam pueri, etc. Et nota quod nocte fugit. Nox autem propter tenebras significare quandoque solet ignorantiam; quandoque propter frigus tristitiam. Nocte igitur ad Aegyptum tendit, qui pristini erroris sui vias cum gravi moerore respicit. Qui enim conscientiae suae tenebras cum alacritate intuetur, in Aegyptum clara die revertitur. O quanta impudentia, peccata prae oculis habere et non gemere, erubescenda tueri et non erubescere, dolenda videre et minime dolere! De nocte quidem ire disponebat qui dicebat: Recogitabo annos meos in amaritudine animae meae (Isa. XXXVIII). Qui recogitat in jucunditate animae suae, sibi, o Domine, non tibi recogitat annos anteactae vitae suae. Recogita illi annos tuos in amaritudine animae tuae, non in dulcedine, ut nocte fugias in Aegyptum, quia eo amplius dulcescat tibi bonitas Dei, quo magis tibi amarescit iniquitas tua; et quo plus displicet injustitia, tanto plus placeat Dei misericordia. Utile enim est fugere ad Aegyptum et infirmitatis nostrae tenebras inspicere, ne animus intumescat. Sed forte dices: Tenebrae conculcabunt me si in Aegyptum iero, ideoque audi: Nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII). Tantum ergo puer Jesus, et mater sit tecum, fiducialiter ibi et vere dicere poteris: Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala (Psal. CXXXVII), quoniam puer Jesus et mater Virgo, et cordis munditia, et veritatis intelligentia mecum est, quinimo et nox facta est illuminatio mea in deliciis meis. O bone Jesu! quantae qualesque misericordiae divinae, dum nox vertitur in diem, tenebrae in lucem, amaritudo in jucunditatem, ignorantia in scientiam? Fugit quoque Joseph in Aegyptum, et erat ibi usque ad obitum Herodis. Obitus Herodis, defectus est elationis. Si in Aegyptum vadis et in ea moraris, quando infirmitatis tuae tenebras agnoscis, omnis profecto arrogantia deficit. Defuncto Herode tempus est revertendi in terram Israel. Israel vir videns Deum interpretatur. Ille Israel est cujus mens in contemplatione levatur. Ego vir videns paupertatem meam (Thren. III); usque hodie, quia nihil nisi tenebras video, in Aegypto sum, qui vero per contemplationem gloriam Dei intuetur, in terra Israel moratur, quia si quis sapientiam loquitur inter perfectos, et quae corde contemplatur ore confitetur, in Judaea conversatur. In Aegypto quisque est per considerationem sui; in terra Israel per contemplationem Dei; in Judaea per aedificationem proximi.