|
Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus (Rom. XII). Materni
breviter exprimuntur affectus, quia nec dolere nec gaudere parvuli
absque ea quae genuit possunt. Habet enim duo ubera, ex quibus duplex
filiis lac porrigit. Primum uber est congratulatio, secundum compassio.
Primum lac exhortatio, secundum consolatio. Ex ubere itaque
congratulationis pastor bonus producit lac exhortationis proficientibus;
ex ubere compassionis porrigit lac consolationis pusillanimis ex vi
tentationis concussis. Quanti sunt hodie qui Christi opprobria, sputa,
clavos, lanceam, crucem, mortem denique in fornace avaritiae conflant,
et pretium universitatis in marsupiis suis includere festinant, et cum
sint de patrimonio Christi crucifixi, nimium incrassati, impinguati,
dilatati, non compatiuntur super contritione Joseph? Sed quae mater est
ubera habet et non cessat de ubere congratulationis lac exhortationis,
et de ubere compassionis lac exprimere consolationis. Gaudere scilicet
cum gaudentibus, et flere cum flentibus.
|
|