TIT. XXXI. De duabus portis summe vel bonis vel malis.

Duae sunt portae, amor et timor. Quae cum bonae sunt, omnem bonum efficiunt. Per timorem enim mala caventur, per amorem bona exercentur. Cum vero malae, omnium malorum causa sunt. Per timorem enim malum a bono reciditur, et per amorem malum mala fiunt. Portae igitur sunt per quas mors et vita ingrediuntur. Mors, quando ad malum aperiuntur; vita, quando ad bonum reserantur.