|
Quatuor sunt timores: servilis, mundanus, initialis, filialis. Primus
pro evitanda poena abstinet a malo, retenta voluntate mala; secundus pro
evitanda poena abstinet a malo, obtenta voluntate bona; tertius pro
evitanda poena a pravo opere abstinet, et pravas cogitationes resecat;
quartus bono firmiter adhaeret, illud amittere nolens. Primus hominibus
placere quaerit, poenam quae ab hominibus infertur, non reatum
conscientiae timens: secundus hominibus placere non quaerens, tametsi
displicere metuens, tam mendax est in veritate neganda, quam fallax
alter in veritate tegenda, uterque in veritate offendit; tertius, quia
poenam quam Deus qui cor inspicit comminatur declinare vult, ei
displicere metuit; quartus Deo placere volens, destinatum bonum timet,
id est non vult amittere.
|
|