TIT. XXXIII. De triplici vitio, triplici peccato, et triplici remedio.

Triplex vitium, triplex peccatum, triplex remedium: Impotentia, ignorantia, concupiscentia; tria virtute hominis interioris vitia, dum consensum alliciunt, transeunt in peccata, quorum alia per infirmitatem, alia per errorem, alia ex sosa (sic) perversa voluntate ultro committimus, triplex vero remedium in divinis constitutionibus, comminationibus et promissionibus, intelligimus. Unde: Omne caput languidum, et omne cor moerens! A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas (Isa. I), ecce mala innata. Vulnus et livor et plaga tumens, etc., ecce mala illata. Prima intrinsecus, secunda extrinsecus. Ad cumulum autem malorum sequitur contemptus remediorum. Non est, inquit, circumligata, nec curata medicamine, nec fota oleo, etc. Ecce quantis malis premimur. Ergo disce, o homo! et si ab homine dedignaris, ab eo saltem qui docet hominem scientiam, tantam miseriam, quod scilicet de interioribus timere, de exterioribus debeas formidare, ut ardentius medici remedia quaeras, et diligas ligamenta, scilicet divinarum institutionum, curamenta comminationum, fomenta promissionum. Omne, inquit medicus in propheta, caput languidum, etc. Caput, id est liberum arbitrium, quia sicut caput corpori praeeminet, ita liberum arbitrium omni occasioni praesidet. Isto nihil dignius, quia incommutabili aeternitati prae caeteris vicinius accedit, ejus in se imaginem expressius gerit, quia nulla culpa, vel miseria, non dicam destrui, sed nec minui potest; et sicut superiorem non habet, nec habere potest, sic liberum arbitrium dominium non patitur nec pati potest, quia violentiam illi inferre, nec Creatorem decet, nec creatura potest. Totus si infernus, totusque mundus, et militiae coelestis in unum conjuret exercitus, unus ex libero arbitrio consensus in qualibet re invito extorqueri non valet. Hoc itaque caput in homine languidum dicitur, quia ad amorem bonum torpet. Capitis languorem ostendebat, qui dicebat: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Quid enim boni facere potest ex seipso, quando nec dicere potest Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII). Nihil ergo languidius eo quod ad quodlibet bonum etiam minimum minime convalescere potest, quia: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX). Voluntati enim ejus quis potest resistere? Unde sicut admiranda arbitrii dignitas est, ab ullo cogi non posse; sic miseranda infirmitas, in seipso ad omne opus bonum torpere. Sequitur: Omne cor moerens, etc. Ex corde consilium de occulto eruitur, et in secreto invenitur, et ex eo bona intentio procedit, quoniam per consilium vita nostra depravata corrigitur. Nam mors et vita ex ipso procedit, quoniam si ex consilio intentio bona depravatur, quid juvat bonorum operum prolem gignere, et eam per pravam intentionem necare? Quidam in ipso proposito ex mala intentione opera corrumpunt, alii post exercitia virtutem per vanam laudem a bona intentione evanescunt. Primi abortivos faciunt parere; secundi natos vel adultos occidunt. Nonne satius non parere quam dormiendo partum opprimere, vel ex consilio necare? Melior est sterilis quae non parit, quam filiorum necatrix sine misericordia. Quid enim ossa arida sine anima, nisi fortia opera sine intentione bona? Et haec ab virtutum merito et retributione frustrata, sed vaticinante filio hominis ingressus est spiritus in ea, et revixerunt. Quia ergo ex consilio intentio accipit ut bona sit, quasi de corde spiritus procedit qui ad corporis vivificationem exiens, se per virtutum opera diffundit, ut nostrum sit quod dicitur: Consilium custodiet te, et prudentia servabit te (Prov. II). Hoc autem cor in tenebris ignorantiae positum erat, modo in discernenda quantitate, dicendo majus malum esse minus, et e converso; modo in examinanda qualitate, dicendo malum bonum et econverso; non judicando scilicet inter noctem et noctem, ut a malis pejora, et a pejoribus pessima dijudicet, nec inter diem et diem, ut a bonis meliora, a melioribus optima separet; nec omnem noctem, ut quodcunque vitium digna examinatione penset; nec omnem diem, juxta Apostolum, ut unamquamque virtutem juxta propriam dignitatem aestimet. Haec enim sunt quinque talenta quae imprimuntur cogitationi, lucranda ex eis alia quinque, si imprimantur et affectui, ut quae cognoscit, efficaciter diligendo duplicet. Alioquin melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retrorsum abire (II Petr. II). Diligenda avide debemus diligere, et contraria debemus odire. Nec huc ascendisse sufficit, nisi ulterius ascenderimus, scilicet ut in malis, pejora majori odio persequamur, in bonis meliora altiori dilectione complectamur. Et de secundo ad tertium, ut de melioribus optima eligamus, ex deterioribus pessima maxime contemnamus. Et quia possumus haec tria facere in dilectione bonorum, et contrariorum reprobatione, contrarium modum minime servare studeamus, sed per quartum et quintum ascendamus, ut in omni bono vel malo odii vel amoris congruam mensuram servemus. Sed in his omnibus cor moeret, et ex moerore caligat. Moeror namque lacrymas fundit: lacrymae oculos caligare faciunt. Recte ergo cor moeret, quia ad omne consilium rationis cor hebet. Vere moeret; et moerere debet, quia malum diligimus, quod dum consilium patitur, sicut non ignorat, ita nec dissimulat. Quanto enim evidentius per consilium cognoscit malum quod patitur, tanto amplius moeret et suis pravitatibus indignatur, quia qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I). Si igitur cor habemus, non omni consilio destituti sumus, tantum malum dissimulare non debemus. debet dolor noster acrius nos urgere interius, apparere exterius, intus ad remedium, foris ad exemplum. Nam moeror est dolor acrius intus saeviens, et in lacrymas foris erumpens. Si ergo columba seducta et non habens cor non sumus, si absque prudentia et sine consilio non existimus, probemus in opere quam vere doleamus in corde, appareat exterius quid patiamur interius. Sequitur: A planta pedis, etc. Pes notat carnale desiderium, quia sicut pes in imo jacet et a pedibus totum corpus circumfertur, ita carnale desiderium in infimis adhaeret, et a carnalibus desideriis animus exagitatur, et circumfertur, quandiu enim homo vagus et profugus vivit super terram, tandiu post concupiscentias suas abiens repletus miseriis et nunquam in eodem statu permanet, quaerens apprehendere quod concupiscit et effugere quod odit. Nunc hoc, nunc illud amat: quae prius amaverat, iterum despicit et fastidit. Sed cur dicimus fastidire, qui, Scriptura teste, cursum in amaritudine consummant. Omnia, inquit, flumina intrant in mare (Eccle. I), hoc est omnem delectationem carnalem in amaritudinem terminari, omne flumen, et omnis dulcis aqua dum mare intrat, in amaram mutatur aquam, quia extrema gaudii luctus occupat, et risus dolore miscebitur (Prov. XIV). Et mare non redundat (Eccle. I), quia divina aequitas in omni percussione sua quam ad ultionem vel correctionem fert, modum servat, justitiae metas non excedit. Malitiae nostrae meritum, miseriae nostrae quantitas non exsuperat. A pede igitur usque ad verticem non est sanitas, et sic pes cum toto corpore dolet, quia concupiscentiae malum undique fervet, et dolorem in singulis membris propria infirmitas extorquet. Quid enim infirmius quam non posse plene resistere in quibus erubescimus? Mente consentire legi Dei, et in lege Dei captivari, et vinci? Haec igitur sunt tria vitia: languor capitis, moeror cordis, dolor infirmi corporis. Qui defectus nostri ab interioribus surgunt. Per languorem capitis intelligimus debilitatem liberi arbitrii ad bonum; per infirmitatem corporis, inquietudinem desiderii ad malum; per moerorem cordis, caliginem, ambiguitatem judicii ad utrumque discernendum. In languore, in impotentia boni, in vexatione infirmitatis, in concupiscentia mali, in nubilo moeroris ignorantia boni et mali.

Secundum hoc genus triplex vitiorum, triplex est genus peccatorum. Unde sequitur: Vulnus, livor, plaga tumens. Alia enim sunt quae incidimus per infirmitatem, alia per errorem, alia per iniquitatem. Vulnus est peccatum quod committitur per infirmitatem. Quid enim contritio exterius aperta sine tumore, nisi culpa manifesta sine elatione, cum humiliatione et confusione? Talia per infirmitatem quodammodo inviti committimus; nulla enim magis erubescimus magisque damnamus. Livor est peccatum ignorantiae; nam sicut contritio pelli obtenditur, et ne sanies profluat, pelle, qua tegitur, prohibetur, sic ignorantiae peccata ne in apertum prodeant, sub ambiguitatis suae umbraculo se velant, et, ne per confessionis aperturam putredo suae corruptionis erumpat, falsae opinionis velamento se palliat. Plaga tumens est peccatum malitiae, quia neque per infirmitatem, neque per ignorantiam, sed per solam malam voluntatem tumor contemptus Dei committitur. Haec tria sunt peccata, in Patrem, in Filium et in Spiritum sanctum. Vel per haec tria intelligemus mortuum extra domum, in domo, et in tumulo, scilicet cogitationis peccatum, actionis et consuetudinis. Vulnus in tumorem versum, est peccatum consuetudine obductum; vulnus apertum, peccatum per actionem manifestum; livor sub pelle putrescens, peccatum in cogitatione latens. Vel per vulnus quod est sine tumore, peccatum; quod accusamus non defendimus; per livorem, illud quod per hypocrisim tegimus; per plagam tumentem, quod per contumaciam defendimus. Tribus itaque modis peccati contritio aperitur, tribus obducitur; tribus inflatur: aperitur in modum vulneris, obducitur in modum livoris, inflatur in modum plagae tumentis. Sed peccati vulnus aliter patet homini in seipso, aliter proximo, aliter Deo; sibi per cognitionem, proximo per actionem, Deo per confessionem. Quantum enim in nobis est, illud Deo abscondimus quod coram eo per confessionem damnare nolumus. Tribus item modis absconditur ad livoris similitudinem. Pelle obducitur aliter nobis, aliter Dei oculis, aliter proximi. Nobis per errorem, Deo per taciturnitatem, proximo per simulationem. Similiter tribus modis intumescit, dum more plagae tumentis distenditur: in seipso putrescit per malitiam, coram proximo per imprudentiam, circa Deum intumescit per contumaciam. Per malitiam, homo destruit seipsum, per imprudentiam destruit vel perimit proximum, per contumaciam impugnat Deum.

Huic triplici malo, triplex remedium additur. In ligamentis, curamentis, fomentis, licet quaelibet ad tria mala posse referri videantur. Plagam tumentem respiciunt in praesenti eloquio, cum dicit circumligata, curata, fota. Intelligimus autem ligamenta in mandatis, curamenta in minis, fomenta in promissis. Triplex est autem vinculum mandatorum. Primo trahimur, secundo retrahimur, tertio astringimur. Vinculum attrahens, praeceptiones sunt, quae sunt eorum quae fieri oportet: quibus saepe urgemur eo quod bonorum operum gressus sine difficultate non dirigamus. Quae sunt: Diliges Dominum Deum tuum, etc. (Deut. VI). Vinculum retrahens, sunt prohibitiones, quae sunt eorum, quae fieri non licet: quibus tamen saepe inde retrahimur quod per desiderium properamus. Quae sunt: Non occides, etc. (ibid.) Vinculum constringens, sunt admonitiones, quibus cordium fluxum ligamus, cum voluntates etiam a licitis restringimus. Quae sunt: Si vis perfectus esse vade et vende, etc. (Matth. XIX). Triplex est curationum genus in divinis comminationibus. Est comminatio correctionis, reprobationis, damnationis. De prima dicitur: Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII). De secunda: Indurabo cor Pharaonis (Exod. VII). Et: Quem vult indurat (Rom. IX). Et: Addam correctiones vestras in septuplum, propter peccata vestra (Levit. XXVI). Et: Conteram superbiam duritiae (ibid.). De tertia dicet sinistris: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). Vermis non morietur, etc. (Isa. LXVI). Amarus hic succus herbarum, sed ad desiccandos vitiorum humores efficacissimus. Nimis effrenatus est qui non studet concupiscentias temperare vel refrenare, etsi attendat in electis mala septempliciter puniri; alios propter peccata in reprobum sensum dari et quosdam in supplicium aeternum. Triplex est olei species in divinis promissionibus. Prima promissio veniae, secunda gratiae, tertia gloriae. Quia non solum delictorum veniam, nec etiam solum gratiam, sed et gloriam dabit misericors et miserator Dominus. Ad primam pertinet: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur (Isa. I). Ad secundam pertinet: Divisiones gratiarum sunt (I Cor. XII). Ad tertiam: Alia gloria coelestium, alia terrestrium, etc. (I Cor. XV). Prima ad vulnera medenda in usum unctionis fovet salubrius. Secunda ad luminaria concinnanda in usum luminis ardet clarius. Tertia ad cibaria condienda in usum refectionis sapit dulcius, quia est oleum laetitiae, participatio gloriae. Hae species olei sunt contra triplicem dolorem. Si doles ex vulnere criminis, et conscientia peccatorum te urget acerbius; accipe unctionem olei propositae veniae, et recipe consolationem, ad illam vocem: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII). Convertimini a viis vestris pessimis (Ezech. XXXIII). Et: Quare moriemini, domus Israel? (Ezech. XVIII.) Quae est tam immanis contritionis et poenitentiae amaritudo, quam lenire non possit hujus divinae unctionis infusio. Si doles ex infirmitate et defectu tuo, inungere oleo promissae gratiae, et accipe ab eo qui dat omnibus affluenter, et nemini improperat (Jac. I). Si, inquit, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se? etc. (Luc. XI). Hoc induc vasis inanibus ex praecepto, quia non novit deficere, nisi cum vasa vacua defuerint quae possent impleri. Si doles de tribulationibus, habes oleum gloriae, unde fatigationem levans, dolorem mitiges ab illo pretioso unguentario qui dicit: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, etc. (Rom. VIII). Primam unctionem Samaritanus infundebat ei qui incidit in latrones, et ea peccatrix mulier sanavit vulnera sua. Secundam accepit qui dicebat: Gratia Dei sum, id quod sum, etc. (I Cor. XIII). Haec non debet esse vacua, quae exemplo et verbo docuit. Exemplo: Et gratia ejus in me vacua non fuit (ibid.). Verbo: Videte, inquit, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI). Tertia prudentes virgines, intrantes in gaudium Domini sui, et ad nuptias Agni recubantes abundant (Matth. XXV). Habemus ergo tres olei species, utiles et necessarias: Primam, contra triplicem contritionem vulneris, livoris plagae tumentis; secundam, contra triplicem dolorem moesti cordis, languidi capitis, aegroti corporis; tertiam, contra triplicem fatigationem etiam sani corporis, videlicet laboris, egestatis, persecutionis. Oleum habes divinae misericordiae, in quo foveas vulnera peccatorum; oleum gratiae, in quo mitiges vitiorum morbos; oleum gloriae, in quo lenias fatigationes certaminum. Primum est ergo sanare vulnera peccatorum, secundum curare morbos vitiorum, tertium lenire fatigationum dolores. In peccatorum medelam habemus oleum misericordiae, confectionem illam propheticam ex prima olei specie confectam: Beati quorum remissae sunt iniquitates (Psal. XXXI). Mirabile unguentum illud quod non solum de infirmo sanum, sed etiam de misero facit beatum. Contra vitiorum morbos accipe aliam confectionem ex oleo gratiae: Beatus vir cujus Deus adjutor est (Psal. LXXXIII); et: Beatus quem tu erudieris, Domine (Psal. XLIII); et: Beatus qui confidit in Domino, etc. (Psal. II). Beatus, inquam, quem Dominus adjuvat, et erudit, et protegit: adjuvat ad bonum, defendit contra malum, erudit ad utrumque discernendum. Adjuvare, erudire, defendere totum est gratiae. Primum est igitur contra defectum fortitudinis, secundum contra defectum veritatis, tertium contra defectum virtutis. Omnia contra defectum boni naturalis. Primum contra debilitatem languidi capitis, secundum contra caliginem moerentis cordis, tertium contra infirmi anxietatem corporis. Habemus adhuc tertiam olei speciem ex promissione gratiae contra triplicem corporis jam convalescentis defatigationem. Contra fatigationem habes illud: Labores manuum tuarum, quia manducabis: Beatus es et bene tibi erit (Matth. V); contra afflictionem egestatis, illud: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (ibid.); contra tribulationem persecutionis, illud: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (ibid.). Quis inter tot tribulationum certamina non modo non doleat, verumetiam exhilarescat, cum Scripturae attestatione addiscat de quo haesitare non audeat, quoniam Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitae (Jac. I)! hoc est, quo apostoli ibant gaudentes a conspectu consilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Ergo tertia olei species facit de tribulatione gaudentis [gandentes?], cum speret [sperent] in certamine, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, etc. (Isa. LXIV; I Cor. II). Studeamus ergo ex his secundum suam quisque utilitatem et virtutem infirma nostra fovere, ne illa divinae increpationis arguamur sententia: Vulnus et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo, etc. (Isa. I).