|
Tria salutationum in Evangelio genera invenimus: angelus Virginem
salutavit, Virgo Elizabeth salutavit, Dominus post resurrectionem
discipulos salutavit. Cum enim videmus eos qui in sterilitate senuerunt,
montana professionis ascendendo, fervorem poenitentiae quasi quemdam
filium concipere, vel in verbo Dei voce salutationis gratiam remissionis
offerre debemus. Quos in sanctitate et castitate Deo servire videmus,
invitando ad meliora, benedictionis fecunditatem necessario permittimus.
Quos sanos in conclavi remotioris vitae positos ad imitationis
apostolicae fastigium tendere conspicimus, illis pacis geminae
soliditatem, cum etiam in suo corpore quaedam praeludia sentiunt, vice
vocis ministerio spondemus. Alios vero qui in via saeculi positi sunt,
in eodem Evangelio salutare prohibemur, quia nullam salutem saeculo
inhaerentes merentur.
|
|