TIT. XXXVIII. De quatuor augentibus gratiam devotionis et religionis. |
Quatuor sunt quae nostrae gratiam devotionis adaugent: Memoria peccatorum, quae hominem apud se reddit humilem; recordatio peccati, quae illum ad bene agendum sollicitat; consideratio peregrinationis, quae illum hortatur visibilia contemnere; desiderium vitae perennis, quod, hominem invitans ad perfectum, cogit eum cum terrenis affectibus voluptatis imitationem suspendere. |