|
Responsum accepit Simeon a Spiritu sancto (Luc. II). Aliquando homo
accipit responsum a Spiritu sancto, aliquando a spiritu malo, aliquando
a spiritu suo. Quando accipit a spiritu malo, semper deluditur; quando a
spiritu suo, saepe decipitur; quando a Spiritu sancto nunquam fallitur.
Spiritus malus semper deludit, spiritus hominis saepe decipit, Spiritus
sanctus semper bene docet et instruit. Nam quoties dat responsum, reddit
veritati testimonium, sponsorque et testis de seipso facit judicium.
Spiritus, inquit, scrutatur verba Dei (I Cor. II). Dat ergo Spiritus
sanctus responsum per inspirationem, quam suggerit: testimonium per
gratiam quam infundit; judicium per discretionem quam tribuit. Quia vero
multae sunt suggestiones, et non facile credendum est omni spiritui,
gratia cujusdam optimi saporis bono spiritui testimonium reddit. Ipse,
inquit, Spiritus testimonium reddit spiritui nostro (Rom. VIII). Quoniam
ipsum gustum a carnis affectionibus, scientia judicandi discrevit.
Spiritus enim omnia judicat (I Cor. II), attingens a fine usque ad finem
fortiter (Sap. VIII). Aspiratio ergo judicat, gratia commendat, scientia
discretionis examinat. Quicunque his fulcitur auctoritatibus et
circumstantiis, huic secure assentias.
|
|