TIT. XLV. De tribus in quibus Christum imitari debemus.

Tria sunt quae, nobis in Christo expressa, nos Christiani a Christo dicti exercere debemus: Improbare saeculi vanitatem, quia et Jesus, ne rex fleret, aufugit a turbis; exercere patientiam, quia et ipse agnus occisus est; habere geminam charitatem, quia Christus etiam pro inimicis oravit.