TIT. LIV. De tribus generibus hominum quibus mare hujus saeculi pervium est.

Tribus generibus hominum hoc mare magnum, praesens scilicet saeculum, est pervium ut transeant liberati: qui tres esse dicuntur. Noe, Daniel et Job. In Noe qui arcam rexit ne periret diluvio, rectorum formam intelligo; in Daniele, viro desideriorum abstinentiae et castimoniae, debito soli Deo, vacantem poenitentiae et continentiae ordinem; in Job substantiam hujus mundi bene dispensantem in convivio, fidelem populum terrena fide possidentem. Primus navi, secundus ponte, tertius vado pertransit. Conjugatorum ordo mare magnum vado pertransit, laboriosum, periculosum et longum iter habens, praesertim diebus istis, quibus malitia nimis involvit [invaluit?], inter undas hujus saeculi voragines vitiorum et criminalium foveas declinare. Continentium ordo ponte pertransit: quod iter brevius est et facilius, sed non prorsus securum. Timendum enim est periculum triplex, ne forte aequare se alteri, aut respicere retro, aut certe in medio ponte stare quis velit. Nullas ex his tribus augustiis angustia patitur pontis; angusta enim est via quae ducit ad vitam (Matth. VII). Contra primum periculum oremus ut non veniat nobis pes superbiae, quoniam ibi ceciderunt qui oderunt iniquitatem. Nam et ejus qui mittens manum ad aratrum aspicit retro, statim pelagus operit caput; sed et qui stare voluerit, non quidem relinquens ordinem, sed non perficiens, cadat necesse est, ab his qui sequuntur impulsus et eversus. Necesse enim est e duobus, aut proficere aut deficere. In hac autem angusta pontis semita confidendum est; composita enim est lignis, ut qui eis inniti voluerint non labatur pes eorum. Haec est poena corporis, et paupertas vitae mundialis, humilitas obedientiae; nam et per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV); et: Qui volunt divites fieri, incident in tentationem et in laqueum diaboli (I Tim. VI). Et quem adeo exturbavit inobedientia suo recto tramite, per obedientiam rediit. His rite compositis trina maris declinasti pericula: concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae. Porro praelati descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis (Psal. CVI). Neque certa pontis aut vadis semita coarctantur, ut libere possint discurrere, et occurrere singulis; et ut oportet dirigere pontis et vadi semitam ordinate gradientes, pericula investigare ac declinare. Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos (ibid.); nunc tractantes sublimia, et horribilia loca dijudicantes. Sed quae poterit navis inveniri quae tam immanes fluctus sine discrimine sustineat? Haec est fortis, ut mors dilectio (Cant. VIII). Quia, juxta quod alibi habes: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem (ibid.). His tribus compacta est lateribus, ut sit, juxta Apostolum, charitas de corde puro, conscientia bona, fide non ficta (I Tim. I); ut magis prodesse quam praeesse desiderem, intentionem habentes bonam, ut forma facti gregis incipiant facere et docere, et magistram sequentemque regulam, quaecunque discipulis docuerunt esse contraria verbo, factis indicent non agenda, ne subditus submurmurare possit et dicere: Medice, cura teipsum (Luc. IV); ut secure respondere exprobrantibus sibi valeant: Quis ex vobis arguet me de peccato? (Joan. VIII.) Si non de veniali, saltem de criminali. Fidem quoque non fictam, ut qualis praelatus in conversatione, talis sit in occulta cogitatione; non foris humilis, intus elatus, de sua virtute vel sapientia confidens, quae est ficti fides. His convenienter aptatur trina Petri interrogatio: Amas me? amas me? amas me? quod est dicere, amas me de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.