TIT. LV. De quintuplici obedientia.

Quinquepartita debet esse obedientia: recta, ut non sit contra Deum; voluntaria, quia Deus non approbat coacta servitia; pura, quia debet esse intentio sincera: Si enim oculus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit (Luc. XI); discreta, ne quid nimis: qui enim recte offert si non recte dividit, peccat; firma, ut non desistat: Qui enim perseveraverit salvabitur (Matth. XXIV).