|
Triplex est bonum quod omnis propheta indicat: facere judicium et
justitiam, et ambulare rectum cum Domino. Facere justitiam reddendo
unicuique quod suum est, prioribus obedientiam, minoribus doctrinam,
amicis laetitiam, inimicis patientiam; facere etiam judicium, aliud in
se, aliud in proximum, aliud in Deum. In se debet esse severum. Si enim
nos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. X). Pium in proximum,
ut sive misericorditer obsecres, sive zelo increpes, utrumque facias in
spiritu lenitatis. In Deum sit purum et verum. Considerans enim seipsum,
judicia Dei attendere debet in simplicitate cordis et puritate, dicens
in confessione: Omnia opera Dei bona valde. Sit ergo homo in se
districtus judex, per intellectum veritatis; pius in proximum per
affectum charitatis; purus in Deum per consensum voluntatis. Postquam
vero fecerit homo judicium et justitiam, necessaria est ei vigilantia,
ne laxetur per torporem, vel corruat per clationem, ut sollicitus
ambulet cum Deo suo subditus ei, et orans eum.
|
|