|
Triplex est status sanctarum animarum. Primus est in corpore
corruptibili, secundus sine corpore, tertius in corpore jam glorificato.
Primus in militia, secundus in requie, tertius in beatitudine. Primus in
tabernaculis, secundus in atriis, tertius in domo Dei. Quam dilecta
tabernacula tua, Domine virtutum (Psal. LXXXIII.) Multo magis atria
concupiscibilia, juxta illud: Melior est dies una in atriis tuis super
millia (ibid.). Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini
(ibid.). Sed quoniam in ipsis atriis aliquis defectus est: Beati qui
habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te
(ibid.). Laetatus sum, inquit alibi, in his quae dicta sunt mihi; In
domum Domini ibimus (Psal. CXXI). In primis est Ecclesia non sine macula
et ruga. Si enim dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos
seducimus; et veritas in nobis non est (II Joan. I). In secundis est
sine macula. Sine macula sunt, inquit, ante thronum Dei (Apoc. XIV).
Nondum tamen sine ruga. Adeo enim riget in eis desiderium domus Dei in
qua vestiantur duplicibus, ut necdum illorum recta intentio tendat in
Deum; sed quodammodo retrahatur et rugam faciat cum desiderio inclinati
clament: Vindica, Domine, sanguinem servorum tuorum qui effusus est
(Apoc. XIX). Non tanquam vindictae cupidi, sed desiderio resurgendi:
quod differendum est usque ad diem judicii. In tertiis vero exhibet
Dominus Ecclesiam sine macula et sine ruga (Ephes. V). In tabernaculo
habitat justitiam operans; in atrio sine macula ingrediens. Unde
Prophetae quaerenti: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis
requiescet in monte sancto tuo? (Psal. XIX) respondetur: Qui ingreditur
sine macula, et operatur justitiam (ibid.). Quasi dicat: Hic requiescet
in monte sancto tuo qui operatur justitiam, et qui ingreditur sine
macula. In habitaculo igitur semper inest macula aliqua vetustatis et
ruga alicujus necessitatis. In atrio removetur peccati macula,
remanente, ut dictum est, aliqua constrictionis ruga, dum accipiunt
tantum singulas stolas, sed non vestiuntur duplicibus donec recipiant
corpora et impleatur numerus fratrum, donc vestiamur et nos pariter,
sicut de patriarchis ait apostolus: Deo pro nobis melius aliquid
disponente (Heb. XI), ut non sine nobis consummarentur. In domo aufertur
penitus et macula et ruga, quando extenditur coelum sicut pellis et
dilatatur (Psal. CIII), ut nec minima in eis inveniatur macula aut ruga.
Tripliciter autem serviemus Deo, videntes eum in omnibus creaturis,
habentes eum in nobisipsis, cognoscentes eum in semetipso trinum et
unum, et gloriam sine aenigmate mundi cordis oculo intuentes. Unde
mensuram plenam et confertam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum
(Luc. VI). Plenam in universitate creaturarum, confertam in interiori,
supereffluentem in ipso Deo. Quomodo videndus fit in creaturis, et
habendus in nobis, possumus vel ex parte cognoscere. Cognitio enim illa
mirabilis confortata est facta, et non possumus ad eam.
|
|