TIT. LVIII. De triplici coelestis verbi auditore.

Tres legimus coelestis verbi auditores pigros, activos, contemplativos. Pigri audiunt et audita contemnunt. Activi audiunt et auditis obediunt. Contemplativi audiunt et in amplexu obdormiunt. Pigri torpent, activi laborant, contemplativi quiescunt. De pigro scriptum est: Abscondit manus suas sub axilla (Prov. XIX); de activo: Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII), de contemplativo: Quis dabit mihi pennas sicut columbae: et volabo et requiescam? (Psal. LIV.) Pigri sunt debiles, activi fortes, contemplativi vacantes. Est autem triplex pigrorum debilitas: quia sunt in oculis caeci, in manibus contracti, in pedibus claudi. Caeci, quia vident et non intelligunt; contracti, quia congregant et non distribuunt; claudi, quia ad intimam erroris lasciviam declinantes, rectam viam salutis non arripiunt. Pigri torpent Deo, non saeculo; quia multis laboribus thesaurizant sibi divitias saeculi. Activi nec Deo nec saeculo, quia thesaurizant sibi divitias coeli et beatitudinem Dei. Contemplativi non Deo cui vacant, sed saeculo, quod contemnunt.