TIT. VI. De triplici edicto, et de Moyse in fiscella clauso, per allegoriam ad Christum.

Exiit edictum a Caesare Augusto, etc. (Luc. II). Tria sunt edicta: Primum ad liberationem, secundum ad purgationem, tertium ad salvationem. Primum exivit a sapientia, secundum a potentia, tertium a gloria. Nisi sapientia exiret, potentia non salvaret nos, nec gloria vivificaret. Exivit filius qui diu latuit. Sicut Scriptura ait, Moyses latuit tribus mensibus in domo patris (Exod. II), Christus tribus temporibus in sinu Patris: ante diluvium, post diluvium, post legem. Ut exeat texitur fiscella scirpea. Fiscella est Maria; scirpea, fragili ex carne sine nodo culpae. Recens in aqua rore gratiae, pice et bitumine linitur ne dissolvatur, neve aqua intret. Duo sunt mala hominis: unum carnis, alterum spiritus, luxuria et superbia. Contra luxuriam adhibetur bitumen virginitatis, contra superbiam pix humilitatis; et ideo aqua libidinis non potest influere, quia carnem claudit bitumen, nec superbia potest dissolvere, quia pix sigillat mentem. Audi vocem bituminis: Quoniam virum non cognosco (Luc. I). Audi picem liquentem: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum (ibid.). Valida fiscella interius omne bonum continet: exterius nullum malum accedit. In tali vase venit in Aegyptum hujus mundi Dominus.