TIT. LX. De tribus mansionibus hominum.

Tres sunt mansiones: coelestis, terrestris, infernalis. In media constitutis dat creaturis Creator bonus optionem, ut quod voluerint eligant, quod eligerint meritis acquirant. Mansio in qua sumus in medio constituta sursum habet coelum, deorsum infernum. Inferni mansio plusquam possit dici dura est et aspera. Ibi vermis qui non moritur, ignis qui non exstinguitur. Ibi miser in miseriis non subsistit, quoniam non est homini cor, non sensus, quo malorum et dolorum infinitas calamitates exprimere possit. Coeli vero mansionem sapientia ponit mensam, panem vitae et intellectus. Vinum miscet quod laetificat cor hominis, ut bibant in jucunditate, et inebrientur ab ubertate domus, ut non esuriant, neque sitiant amplius, quando Dominus transiens ministrabit illis et manifestabit seipsum illis. Nos ergo, fratres, in terrestri mansione inter istas mansiones constituti, sursum erigamur ad coelestem. Nam beatus qui ad coenam Agni vocatus est (Apoc. XIX). Beatus qui manducabit panem in regno coelorum (Luc. XIV). Et quia ad hoc vocati sumus hic positi, beatitudinem illam haereditate possideamus. Festinemus ingredi in illam requiem; sed quia non intrabit in eam aliquid coinquinatum et immundum, totum studium nostrum sit circa nostri purificationem, uti purificati cum filio virginis in illud sublime templum non manufactum praesentari et Domino sisti mereamur. Mater Domini purgatorios agebat dies quae illis non indigebat, Dominus circumcidebatur, in quo nullum erat delictum. Nos maculosi et turpes agamus purgatorios dies, mundemus conscientias, purgemus ora, tempus quod superest purgationi deputemus. Patet animabus nostris purgandis et lavandis fons divinae pietatis in ablutione pectoris et menstruatae.