|
Tria recipit desponsata: Monile in pectore, annulum in digito, dotem in
jure haereditario. Monili pectus munitur, annulo manus ornatur, dote
conjugium consummatur. In pectore ratio, cum qua versatur cogitatio; in
manu operatio; in dote utriusque remuneratio. Per monile, quod ex auro
et gemmis cum labore fabricatur, nota coelestis sapientia quae diversis
disciplinis illustratur. Ut enim ait Scriptura, Sapientia desursum est
(Jac. III). Primum quidem pudica, deinde pacifica, modesta, suadibilis,
bonis consentiens. Haec cum difficultate acquiritur, quia disciplinatis
tantum mentibus infunditur. Non enim in malevolam animam intrabit
sapientia (Sap. I). Haec ergo acquisita pectus munit ne secreta sinus
aperiantur, ne tenere mammae sponsae aura adulationis flante laedantur,
ne suggestio immittatur, qua ratio obnubiletur, cogitatio casta
prostituatur; sed tota integra et sigillo sapientiae undique munita,
digna efficitur laude sponsi dicentis: Quam pulchrae sunt mammae tuae,
soror mea, sponsa. Pulchriora sunt ubera tua vino (Cant. IV). Per
annulum sine quo nulla desponsatur, Spiritus sancti pignus accipitur,
sine quo coelestis sponsi amplexibus nemo jungitur: qui omnem
operationem quae per manus signatur, ornat et diligit, ut dicere possit:
Manus meae dis illaverunt myrrham probatissimam; digiti mei pleni sunt
myrrha (Cant. V). Tantis ornamentis decorata et muneribus pignorata,
dote coelesti efficitur digna, quae est aeterna remuneratio. Spe et
amore cujus, fidelis anima spirituali viro desponsatur, de quo dicitur:
Vir oriens nomen ejus (Zach. VI).
|
|