TIT. LXIII. De tribus Christi gestatoribus.

Tres leguntur principaliter portatores Jesu: Beata Maria concipiens in utero; Simeon offerens in ulnis, Joseph portans in humeris. Significant tres ordines electorum: Maria praedicatores, Simeon bonos operatores, Joseph fidei defensores. Qui enim verbum Dei praedicant, quasi Christum in utero portant ut cum aliis vel alios pariant. Unde Paulus: Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Gal. IV). Qui vero porrigit panem esurienti, et caetera facit misericordiae opera, recte videtur Christum in ulnis portare quibus dicturus est in judicio: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). Qui autem laboribus pro Christo fatigantur, qui persecutionem propter justitiam patiuntur, Jesum in humeris portare dicuntur; unde: Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX).