|
Tria gratiam praecesserunt silentia. Primum fuit caecum et surdum,
secundum surdum, tertium mutum. Primum ante legem, quando nec per se
homo videbat mortem, nec ab alio audiebat; et ideo remedium non
quaerebat. Secundum sub lege, quando videbat morbum per legem, nec tamen
audiebat per prophetas, nec remedium flagitabat per gratiam. Tertium in
prophetis, quando et videbat morbum et per prophetas audiebat; sed ad
veniam remedium non confitebatur nec postulabat. In gratia omne
silentium abiit, quoniam cum summum silentium tenerent omnia (Sap.
XVIII), id est, ultimum silentium esset in omnibus, et nox, id est,
diabolus vel nox in peccatorum tenebris, medium iter perageret,
omnipotens Sermo venit (ibid). In quo qui videbant morbum, audiebant et
remedium praesens habebant, coeperunt et intus morbum per cognitionem
cognoscere, et amore cordis audire, et oris confessione medico
supplicare.
|
|