|
Triplex est silentium: cordis, oris, operis. Corde silet, qui dicenda
nunquam concipiens, nunquam intus in corde loquitur. Ore silet, qui etsi
concipiat, magno tamen silentii vigore extra in ore restringit. Opere
silet, qui licet concipiat, licet proferat, tamen usque ad effectum non
pervenit. Qui prava in corde concipiendo silet bonus est. Qui intus
silentium rumpit, licet linguam exterius comprimit, malus. Qui corde
rumpit et lingua, deterior; qui corde, lingua et opere, pessimus. Hic
enim effrenate concepta, non solum effrenatius loquitur; verum etiam
effrenatissime operatur. De illo dicitur: Qui dimittit aquam caput est
jurgiorum (Prov. XVII). Aquam dimittere est fluxum linguae ad actum
perducere; et est caput jurgiorum, quia ibi propinatur origo discordiae.
|
|