|
Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII). Tria ponit: horam,
somnum, et surgere. Fuerunt quasi cujusdam noctis tenebrosae vigiliae
tres. Prima in paradiso, in qua diabolus tribus modis tentat et superat:
per avaritiam, per vanam gloriam, per gulam. Secunda in lege naturali,
in quibus sunt tria quibus victus homo desperat: hostis instantia per
suggestionem, malignitas carnis per concupiscentiam et titillationem
fragilitatis, mentis ignorantia per alienationem veritatis. Tertia in
lege scripta Moysi, in qua tria sunt, per quae moriens homo exspirat:
abusio corporalium, quam faciebant in manna, dicentes: Revertamur ad
ollas carnium; transgressio spiritualium mandatorum, dum facti sunt
praevaricatores, obstinatio malorum cordium, saepe etenim correpti
pejores sunt facti. Tres similiter sunt species somni: Prima qua
dormitat per cogitationem, tribus modis: immunditia, cum res turpes
revolvit; superbia, cum in proximum se erigit; concupiscentia, cum res
proximi concupiscit. Secunda qua dormit per locutionem, tribus modis:
sermone supervacuo, detractorio, adulatorio. Tertia qua soporatur per
operationem tribus modis: opero simulatorio, impio, impudico. Dicit
igitur: Hora est jam nos de somno surgere. Post tres vigilias noctis
sequitur quarta vigilia; quae est ab incarnatione Domini usque ad finem
saeculi. Post quam nox non est, sed dies perpetua: Nox enim praecessit;
dies autem appropinquavit (Rom. XIII). Quarta vigilia noctis qua Dominus
venit super aquas, tripartita est, tribus principaliter horis distincta.
Prima hora, tempore martyrum, obstrepentibus haereticis; secunda,
tempore confessorum, pullulantibus hypocritis; tertia erit cum
refrigescet charitas multorum. In his et in illis sicut per tres
vigilias dormitavimus, dormivimus et soporati sumus. Sic quarta vigilia,
tribus modis oppositis, de somno surgimus, trium vigilantium intentione;
qui sunt spiritualis puritas, contra immunditiam; spiritualis paupertas
contra concupiscentiam; oris custodia contra linguae vitium: idque
tribus modis: ostium ut sit circumstantiae, contra sermonem supervacuum;
laus ex amore, contra detractorium; veritas in ore, contra adulatorium:
Tribus modis etiam vigilare excitamur in operis exhibitione, per tres
monitores: qui sunt veritas actualis contra opus simulatorium, pietas
maternalis contra impium, sinceritas corporalis contra impudicum.
|
|