TIT. LXX. De quatuor vigiliis vitae nostrae.

Quatuor vigiliae vitae humanae, tanquam cujusdam noctis tenebrosae, sunt quatuor status. Prima noctis vigilia in claustro paradisi; secunda, post peccatum in lege naturali; tertia, sub peccato in lege Moysi; quarta, in Christi lege sub gratia. In his omnibus contra hominem est diabolus. In primo statu diabolus cum homine pugnat et eum superat, quia homo virtutis arma abjecit; in secundo nulla est pugna, quia homo subjugatus per desperationem victus jacet; cum victori fomes peccati comes accessit; in tertio moriens expirat, quia per mandatum legis mors revixit. In quarta autem vigilia hujus noctis venit Dominus ambulans super mare; et sedenti homini in tenebris et in umbra mortis lux orta est ei (Luc. I): et clamans voce magna in persona Lazari, unicuique jacenti in morte ait: Veni foras (Matth. XI). Revixit itaque homo, et cum diabolo iterum pugnat et vincit, quoniam libero arbitrio gratia accessit. In primo male pugnat per negligentiam; in secundo repugnat per ignorantiam; in tertio, necatur per superbiam; in quarto, suscitatur, pugnat et vincit per gratiam.