TIT. LXXII. De tribus gradibus superbiae et humilitatis.

Tres sunt gradus superbiae, et tres gradus humilitatis. Primus gradus superbiae est aliquem existimare quod habet a se habere; secundus, cum bonum quod habet suis meritis se accepisse gloriatur; tertius, quando contemptis reliquis, singulariter appetit videri, nec se putat parem posse habere. Primi vox est: Labia nostra a nobis sunt (Psal. II). Secundi: Gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines (Luc. XVIII), tertii vero: Ponam sedem meam in aquilone (Isai. XIV). Et hic est summus, quo primus homo noluit Deo subesse, credens verbis serpentis: Eritis sicut dii. Hic autem summus superbiae gradus summo humilitatis gradu curandus fuit. Primus enim est suo subdi superiori: et hic est sufficiens; secundus, suo submitti pari et socio, et hic est abundans tertius, suo submitti inferiori: et hic est omnis et superabundans. De quo ad Joannem Christus: Sic decet nos implere omnem justitiam (Matth. III), id est, superabundantem humilitatem. Primus humiliter, secundus humilius, tertius obtinetur humillime. Quo superiori genere humilitatis, Deus qui est super omnia, factus est homo inter omnia, superbiae summum hominis gradum curavit, ut juxta morbum morbi salutis cresceret medicina. Erubesce igitur tu homo, qui nec tuo consentis supponi majori cum Deus omnibus major suo pro te non dedignatur subjici inferiori. O quam damnanda superbia! Creaturae suae creator subjicitur, et contra Creatorem suum creatura superbit. Sed quia omnis qui se exaltat, in gehenna humiliabitur, humiliare homo sub potenti manu Dei (I Petr. V), ut te exaltet in tempore tribulationis illius ubi erit ignis qui non exstinguitur et vermis qui non moritur, ipso praestante qui, etc.