TIT. LXXIV. De tribus castris, etc.

Tria sunt castra: praedicantium, continentium, conjugatorum. Primi contra haereticos, secundi contra seipsos, tertii pugnant contra ea quae mundus dat, quia mundi sunt cogitatores, et ad invicem sibi placere coguntur.