TIT. LXXV. De duplici compunctione.

Duae sunt compunctiones: una nascitur per timorem, altera per amorem. Prima timero supplicii, secunda venit amore praemii. Unde in tabernaculo duo altaria fiunt: unum exterius, alterum interius. Unde in atrio aliud ante arcam. Unum quod aere, alterum quod auro vestitur. In primo carnes, in secundo incensum crematur. Altaria corda sunt in quibus vel ex timore peccatorum, ignis ardet compunctionis, et caro consumitur ardore pravi operis; vel ex amore coelestium ab igne charitatis ascendit thymiama orationis. Multi enim sunt qui, dum supplicia metuunt, quotidie fletibus incendunt vitia igne compunctionis. Sunt alii qui a peccatis liberi, amoris flamma in lacrymas compunctionis inardescunt, et cum fraternis civibus regem in decore suo videre concupiscunt. Primum altare est exterius, ut videantur opera bona et glorificetur Deus (Matth. V); secundum ante arcam intus, ut ab eo solo qui intus videt retributio exspectetur. Et notandum quod inter hoc altare et arcam velum et interpositum. Arca ille est in quo sunt reconditi omnes thesauri sapientiae et scientiae. Velum est coelum. Arca igitur intra velum, Redemptor noster est in coelo. Altare autem velum est, quia electorum corda quae per sanctum desiderium amore ardent, adhuc relevata facie quod desiderant videre nequeunt. Quousque ergo in atrio populi extra sumus, in altari compunctionis crememus per timorem carnes vitiorum. Si intus sumus ante velum antequam scilicet intremus coelum, per compunctionis amorem nil terrenum flere debemus, solus nobis ipse sufficiat qui fecit omnia, transcendamus per desiderium omnia, non tam timore poenarum nec memoria vitiorum quam amoris flamma succensi, ardeamus cum lacrymis in odore virtutum sicut illa quae ascendit per desiderium sicut virgula fumi ex aromatibus, etc. (Cant. III).