|
Duplex est Dei respectus: Hic per misericordiam, quo respicit
poenitentes; in futuro per justitiam, quo reprobos damnabit. Unde: Oculi
tui in me, et non subsistam (Job VII). Et quia ibi non est respectus
misericordiae, praemittit, Nec aspiciet me visus hominis (ibid.), id est
Christi, quia quoque illinc huc non revertitur quisquam ad emendationem,
idem praemisit: Et non revertetur oculus meus ut videat bona (ibid.),
quia etiam hinc illuc cito transit dicendo; Memento, Domine, quia ventus
est vita mea (Prov. XVIII), orat hic se per misericordiam respici. Sed
quia Deus non parcit si tibi parcis, audi quid Job idem dicat: Ego non
parcam ori meo (Job VII). Ori suo parcit qui confiteri malum erubescit.
Justus autem qui in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII),
ori suo non parcit, quia districti judicis praeveniens verbum, contra se
propriae confessionis verbo saevit; sicut Psalmista: Praeoccupemus,
inquit, faciem ejus in confessione (Psal. XCIV).
|
|