|
Quatuor modis peccata perpetrantur in corde: totidem consummantur in
opere. In corde suggestione, per adversarium; delectatione, per carnem;
consensu, per spiritum; defensionis audacia per elationem, cum culpa
terrere mentem debuit, extollit. His quatuor ictibus primi hominis
rectitudinem antiqui hostis fregit. Nam serpens suasit, Eva delectata
est. Adam consensit, requisitus ubi esset, culpam confiteri per audaciam
noluit. Hoc in homine quotidie agitur. Diabolus tanquam serpens
tortuosus et lubricus suadet; caro sicut Eva delectatur; spiritus velut
Adam praepositus consentit per carnis delectationem a sua rectitudine
inclinatus: qui tanquam requisitus Adam, per audaciam defensionis
nequius obduratur. His quatuor consummatur. In opere prius latens culpa
agitur, postmodum sine confusione ante oculos hominum aperitur, in
consuetudinem ducitur, ad extremum spe falsa vel desperatione misera
nutritur. Hos modos Job deplorat dicens: Quare non in vulva mortuus sum?
Egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus? Quare
lactatus uberibus? (Job III.) Mortuus esset in vulva si se moriturum in
ipsa suggestione cognosceret. Sic de caeteris. Sciendum tamen quod tres
primi modi faciliter corriguntur: quartus nunquam. Unde Dominus puellam
in domo (Luc. VIII); juvenem extra portam (Luc. VII): quatriduanum
Lazarum suscitat (Joan. XI). Puella in domo peccator est in occulto:
juvenis qui extra portam ducitur est cum peccati culpa aperitur;
sepulturae vero aggere premitur, qui usu consuetudinis pressus gravatur.
Hos tamen miseratus Dominus ad vitam per poenitentiam advocat. Quartus
autem a Domino nuntiatur, non suscitatur, quia peccatum desperationis
nec in hoc saeculo nec in futuro dimittitur (Luc. XII), imo is qui
mortuum nuntiat audit. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth.
VIII).
|
|