|
Jugum meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI). Jugum vel onus
suave est triforme. Primum timoris gehennae, secundum regularis
disciplinae, tertium dilectionis et gratiae. Primum sustinent qui tantum
timore gehennalis poenae manus suas coercent a prava operatione;
secundum portant qui timore temporalis poenae et amore praesentis
commodi, corda sua reservant a prava cogitatione; tertium, illi qui sola
Dei dilectione declinant a malo et faciunt bonum. Primi sunt servi,
secundi mercenarii, tertii sunt filii. Primum servos excitat, secundum
mercenarios confortat, tertium filios corroborat, quia primi initiant,
secundi proficiunt, tertii perseverant. Sicut autem obedientiae, ita et
inobedientiae, triforme est jugum. Primum iniquitatis et malitiae quae
est luxuria, in quo Salomon subjugatur; secundum prosperitatis et
abundantiae, in quo dives purpuratur; tertium afflictionis et miseriae,
in quo Ochozias, postquam cecidit per cancellos, consuluit Beelzebub
deum Accaron (IV Reg. I).
|
|