TIT. LXXX. De triplici adventu Dei.

Tres sunt adventus Dei, ad homines, in homines, contra homines. Non sunt tam desiderabiles primus et ultimus quam medius, quo sapientia Dei in hominem veniens facit ibi mansionem, aedificans domum, scindens columnas septem, ut faciat sibi sedem (Prov. IX). Domus est homo, sedes anima, septem columnae praeparamenta sedis. Justitia, inquit, et judicium praeparatio sedis tuae (Psal. LXVIII). Justitia virtus est cuique quod suum est tribuens, superiori, inferiori, aequali. Superiori obedientiam et reverentiam: quarum altera corporis, altera cordis est. Aequali consilium quo instruatur ignorantia, et auxilium quo juvetur infirmitas, non solum in verbo et officio, sed etiam exemplo quo provocetur ad meliora, et oratione qua juvetur a Domino. Inferiori custodiam, qua cavere possit peccatum futurum: et disciplinam qua puniatur admissum. Si ergo superiori reddis devotionem et obedientiam, aequali consilium et auxilium, inferiori subdito custodiam et disciplinam, vel tibi ipsi qui habes corpus tuum subditum, ut non regnent in eo peccata, et faciat fructus dignos poenitentiae, veniet in te Dominus.